- SMIRIS
- SMIRISGraece σμίρις, Hebr. samir, quae vox occurrit Ezech. c. 3. v. 9. item Ierem. c. 17. v. 1. et Sachariae c. 7. v. 12. lapis tam durus est, ut eô gemmarii ad gemmas poliendas utantur. In quem usum etiam Veteribus adhibitum esse, contra quam sensit Cardanus, docet Dioscorides l. 5. Σμίρις λίθος ἐςτὶν, ᾖ τὰς ψήφους οἱ δακτυλιογλύφοι σμήχουσι. Et Hesychius, Σμίρις ἄμμου ἐςτὶν εἶδος ᾗ σμήχονται οἱ σκληροὶ τῶν λίθων. Ubi ἄμμον, i. e. arenam vocat, quia in tenuissimum pulverem contusus, ad opus adhibetur. Eodem refer, quae in voce Α᾿ρμενία Stephanus habet, ubi, inter alia de iis ait, Armenios praebere λίθον την` γλύφουσαν καὶ τρυπῶσαν τὰς σφραγίδας, lapidem, quô sigilla sculpantur et terebrentur. Et Herodotus l. 7. ubi Aethiopes; qui in exercitu Cyri erant, habuisse dicit praelongas ex arundine sagittas, pro ferro praefixas eô lapide, quô sigilla sculpuntur: quod de iisdem Agatharchides quoque tradit l. 1. Sed lapidem illum neque Herodotus, neque Agatharchides nominant: quia illos adhuc latebat, quomodo vocaretur. Duritiem eius summam id porro arguit, quod similem τῷ samir, firmiorem rupe constitui frontem tuam, dicit Dominus Prophetae, circa quam vocem quantopere delirârint Iudaei, vide apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 6. c. 11. ut et supra in voce Samir. it. Sarmia. Alius a smiri fuit porus lapis cuius arenâ in poliendis gemmis itidem Veteres usi sunt, uti ostendit Salmas. ad Solin. p. 1101. Vide quoque supra voce Gemma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.